- CHARTOPHYLAX
- CHARTOPHYLAXin Ecclesia Constantinopolitana, custos erat annuli Patriarchalis, quem ille a Patriatcha sollenniter acceptum, in pectore gestabat; ut dictum: quemadmodum Magno Logothetae vel etiam Accubitori palae, cura annuli vel sigilli, quô literae Imperatoriae obsignabantur, commissa fuit. Et quidem de Chartophylace ita Balsamon de privilegiis Patriarch. p. 458.Ε᾿γχειριζει τούτῳ καὶ χρυσοῦν, ὡςτ ἄν τις εἴποι, δακτύλιον, καθὼς εἰ̈πε Κύριος πρὸς Μωσην̑. Καὶ ἐπιθήτεις τὸ λογεῖον ἐπὶ τὸ ςτθος τȏυ Α᾿αρὼν καὶ ποιήσεις δακτύλιον χρυσοῦν καὶ συν αρμολογήσεις αὐτὸν τȏυ λογείου τοῖς χείλεσιν, ἐφ᾿ ᾧ δἰ αὐτοῦ τῶ υιῶν Ι᾿σραὴλ ἀπὸγράφεςθαι τὰ ὀνόματα. Ποῖος δὲ οὗτός ἐςτι, τὸ Πατριαρχικὸν βουλλωτήριον τὸ παρὰ τῶ ςτήθει τȏυ χαρτοφύλακος ἀπῃωρημένον, ὡς εἴωθε, δοχείῳ καθεςτηκότι λογικοῦ παντόιου ςπουδάσματος, Etiam ei porrigit in manum annulum aureum, sicut et Dominus ad Mosem dixit: Et impones Rationale super Aaronis pectus, et annulum facies aureum et accommodabis eum labris ipsius Rationalis, ut per eum nomina filiorum Israelis describantur. Et quinam is est? Patriarchale bulloterium pro more suspensum ad Chartophylacis pectus, receptaculum studii doctrinarum omnis generis. Vide Ioh. Kitchmannum, e Meursio, de istis agentem, l. de Annulis c. 9. sub fin. Apud Car. du Fresne de eadem dignitate, sic Anastasius ad VIII. Syn. Act. 2. Chartophylax interpretatur, chartarum custos. Eungitur autem officiô Chartophylax apud Ecclesiam Constatinopolitanam, quô Bibliothecarius apud Romanos, indutus videlrcet infulis Ecclesiasticorum Ministrorum et agens Ecclesiastica prorsus obsequia, exceptis illis solis, quae ad Sacerdotale specialiter ac proprie pertinere probantur officium. Sine illo praeterea nullus Praesulum ac Clericorum a foris venien, in conspectum Patriarchae intromittitur, nullius Epistola Patriarchae misse recipitur, nisi forte a coeteris Patriarchis mittatur, nullus ad Praesulatum vel alterius Ordinis Clericorum, sive ad Praeposituram Monasteriarum provehitur, nisi iste hunc approbet et commendet, atque de illo ipsi Patriarchae suggerat et ipse praesentet. Quibus addit Pachymeres, l. 3. c. 24. quod sine illius nutu et assensu, nuptiales Bencdictiones non administrentur. Sed et in Chartophylacis cura libros Ecclesiae fuisse, patet ex Synodo VI. Act. 1. p. 17. et Act. 13. p. 152. Edit. 1618. ubi innuitur, eos libros repositos, εν χαρτοφυλακίῳ τȏυ πατριαρχείου, quod in VII. Synodo Act. 1. p. 486. βιβλιοθήκη τȏυ εὐαγοῦς πατριαρχείου, Bibliotheca venerandi Patriarchici, dicitur, etc. Sed et Chartophylax Augusti N. occurrit in vet. Inscr. 587. 11. et Davidis Charthophylacis Hormisdae, Palatii sic nuncupati, meminit Paulus Diaconus, Histor. Misc. l. 17. p. 528. Unde Palatinam quoque dignitatem fuisse patet. Certe Chartophylacium, pro Archivo, apud medii aevi Scriptores non raro. Vide Goarum, Codinum, Meursium inprimis supra laudatum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.